monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXIX <<<     >>> XXXI

Caput XXX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Si Nasica ille Scipio vester quondam pontifex viveret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum vir optimus quaereretur, universus senatus elegit, cuius os fortasse non auderetis aspicere, ipse vos ab hac inpudentia cohiberet. Cur enim adflicti rebus adversis de temporibus querimini Christianis, nisi quia vestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum asperitate diffluere?
2 Neque enim propterea cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed ut infinita varietas voluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae saevientibus peiora sunt hostibus.
3 At ille Scipio pontifex maximus vester, ille iudicio totius senatus vir optimus, istam vobis metuens calamitatem nolebat aemulam tunc imperii Romani Carthaginem dirui et decernenti ut dirueretur contradicebat Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem et tamquam pupillis civibus idoneum tutorem necessarium videns esse terrorem.
4 Nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum est quam verum diceret. Deleta quippe Carthagine magno scilicet terrore Romanae rei publicae depulso et extincto tanta de rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta diruptaque concordia prius saevis cruentisque seditionibus, deinde mox malarum conexione causarum bellis etiam civilibus tantae strages ederentur, tantus sanguis effunderetur, tanta cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferveret inmanitas, ut Romani illi, qui vita integriore mala metuebant ab hostibus, perdita integritate vitae crudeliora paterentur a civibus; eaque ipsa libido dominandi, quae inter alia vitia generis humani meracior inerat universo populo Romano, postea quam in paucis potentioribus vicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam iugo servitutis oppressit.